De Magnetica [...] Plantarum p. 648

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

magneticum horologium, exhibuimus. In priori horologio vna com-
motione monstrabatur, in circulo horario quota vbilicet hora per
orbem, ea ratione
qua supra in horolo-
gijs quoque magne-
ticis ostendimus. Al-
tera erat sphæra vi-
trea aqua plena, in
cuius medio, globu-
lo terram referenti
materia heliotropia
ita alligata erat, vt se
facilè & sine impedi-
mento versus Solem
dirigeret, habuitque
vtrumque experimen-
tum egregium qui-
dem successum; sed
quæ est rerum sublu-
narium inconstans con-
ditio, nonnisi aliquot
dierum spatio, mate-
ria ab aqua corrupta,
durantem. Nihil igitur in huiusmodi experimento restat, nisi vt mo-
dus reperiatur, quo materiam ab omni corruptione seruemus immu-
nem, quem si inuenero (vt cum gratia Dei me inuenturum adhuc
spero
) nihil sanè ad excellentiam huius experimenti accedere videri
potest. Cum igitur huius rei imperfectionem notarem, neque horo-
scopij huiusmodi sympathici continuandi modus esset, in hoc moli-
entis ingenij æstu, horoscopium magneticum, hac occasione inuen-
tum, cuiusmodi in Magia nostra Magnetica exhibuimus, eius loco
substituimus; quod cum constanter, & perfectè, sine ullo corruptio-
nis metu horas nocte, dieque monstraret, non exiguam admiratio-
nem apud eius spectatores id excitauit, ac plerique cum arcanam con-
struendi rationem non caperent; radicis nescio cuius ope id fieri,
non sibi tantum; sed & alijs falsò persuaserunt; hoc enim inter Sym-
pathica horologia omnium perfectissimum reperi. Inuenio in sym-
bolis heroicis Syluestri Petrasanctæ simile sympathicum horologium
/à quo-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page