De Magnetica [...] Plantarum p. 649

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Incomplete
Show Translation

à quodam Anglo Societatis nostræ Sacerdote Francisco Linnio in
sphæra vitrea concinnatum, verum cum eius construendi rationem
& methodum hucusque cognoscere mihi non licuerit, de eo meum
quoque iudicium interponere, non conuenire ratus sum. Ne verò
quispiam rem huiusmodi, eorum philosophorum more, (qui cum
nulla experientia polleant, nullam quoque rei, quam proprio
ingenio non metiantur, fidem adhibent) ἀδύνωτον, καὶ [ἄ]πιστον putet;
ille nouerit multa in rerum natura latere, quæ omnem humani intel-
lectus capacitatem transcendant; quis ea magnetis miracula, quæ su-
perioribus libris exhibuimus, vt crederet, vnquam induci posset, nisi
sensibili & palpabili demonstratione ea verissima cognosceremus.
Multa sanè similia, partim proprio experimento cognoui, partim à
viris fide dignis relata, vt de tractiuis quibusdam herbis, quæ incredi-
bilem ad alia attrehenda vim obtineant, audiui.

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page