De Magnetica [...] Plantarum p. 647

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

floris ad faciem Solis, Sol attrahendo facilè secum gyrabit, cum
nulla caulis sit resistentia, quæ eum ab hoc attractu auocare possit.
Res industrium & solertem artificem, vt successum habeat, requi-
rit; ego opus cum optimo successu expertus sum; hæc solummodò
incommoda perfectioni operis obstabant; quod machina vitri car-
ceris esset impatiens, libero autem aëre facilè ab exigua aëris com-
motione à situ suo dimoueretur, cæterum silente cælo horas non se-
cus, ac sciatericum rectè monstrare comperi; etsi flaccescente Sole
& ipsum veluti marcidum & defessum nonnihil remoretur, quietem
appetens; accedit Horologium huiusmodi vix mensem durare posse,
etiam maxima diligentia cultum, ita nihil omni ex parte perfe-
ctum. Dum igitur huiusmodi incommodis, assidua indagine co-
nor occurrere, atque ad aliquam perfectionem, atque soliditatem
huiusmodi experimenti genus perducere molior, nescio quo Numi-
nis ductu anno 1633. Massiliæ, in Mercatorem Arabem incidi, quo-
cum de varijs rebus Arabiam & mare Rubrum concernentibus ali-
quantisper collocutus, dum hora redeundi domum instaret, egoque
ad horam explorandam Annulo meo horario vterer, is ex tam com-
modi atque & expediti Horarij vsu singularem voluptatem capere
visus est; cum igitur de horologijs in Arabia vsitatis quædam inqui-
rerem scitu haud indigna, respondit. Astronomos varijs instrumentis
ad horam explorandam vti solere, inter cæteros Medicum esse cele-
berrimum, qui subsidio alicuius materiæ perpetuò se conuertentis
ad Solem, horas inueniret noctu diuque, seque non nosse tantum e-
iusmodi materiam, sed & secum inter merces suas Aromaticas attu-
lisse, atque pro Annulo illo se paratum esse aliquid ex ista materia
commutare; dictum factum; ego accepta materia dedi Annulum pri-
mumque Aquis Sextijs, deindè Auenione rei experimentum repe-
tens, id opinione mea verius deprehendi.

{Coram doctissimis viris exhibitum.}
Nam materia illa Heliotropia in aquis aut supra aquam Magne-
ticè librata, Solem indissociabiliter etiam vitreis inclusa repagulis se-
qui videbatur, vnde collegi hunc motum non primarum qualita-
um ope, sed specifica quadam vi, & totius substantiæ similitudine
ad Solem, veluti conservatorem suum conuerti; quod experimen-
tum postmodum Romæ coram Eminentissimis viris, alijsque tum
Societatis nostræ, tum externis doctissimis viris non sine admir-
atione duobus modis exhibitum ostendi. Primus modus erat super
aquæ superficiem, alter in centro aquæ, eo ferè modo, quo supra
Mmmm 3 /magne-

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page