De Magnetica [...] Plantarum p. 639

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

mouet; cum hæc omnia & in alijs plantis repe-
riantur. {ὂρχιδες μελισσόμορφοι, καὶ ἀνθρωπόμορφοι.} Qui Orchides
apiformes, & anthro-
pophoras vidit, quarum
illæ muscarum apumque,
à quibus nomen sortitæ
sunt, imaginem; hæc for-
mam hominis nudi, ca-
pite, brachijs, & pedibus;
imò quod mirum dictu,
sexum perfectè menti-
tur; quod naturæ specta-
culum, cum in Botano-
trophæo Henrici Cor-
uini Pharmacopæi Ro-
mani celeberrimi huius
sæculi Botanici, non sine
admiratione fuissem in-
tuitus, quæ de Boromez à diuersis circumferebantur, vt crederem,
facilè inductus sum; quod autem pelle lanigera sanguineo succo re-
ferta turgeat, nouum non est, cum & punica mala, & certum malo-
rum genus, aliaque quàm plurima, (quæ quomodo phytomagnetica
arte produci deberant, supra in phytomagnetismo diximus) vt san-
guinaria huiusmodi succo abundent; omnia denique hæc Persicum
pomum certi generis referat cuius extrema superficies alba lanugine
inducta, dum inciditur, liquorem sanguinis instar fundere videtur.
Scribit Manardes arborem Indicam esse, ex cuius fructibus sanguis
Draconis exprimitur, quæ fructu suo perfectissimam Draconis effi-
giem referat, cuius humor intrinsecus sit sanguis Draconis, quo nos
vtimur. {Plantæ, floribus, semine, folijs, varias animalium partes referunt.} Præterea sunt Plantæ, quæ floribus, fructibus, folijs, truncis,
radicibus, singulas corporis partes, oculos, aures, caput, manus, pe-
des perfectè referunt, ita psylij semen pulicem, cynocephala caput
canis, semen Echij serpentis, Antirrinum caput hominis Napelli
flos cranium mortui præseferunt, Nihil igitur hæc difficultatis pa-
riunt. Id quibusdam mirum videtur, quomodo dicta Planta Boro-
mez herbas circumsitas, quas non tangit (supponimus enim caule
in aëre leuatum fulciri) depascatur. Hoc, dum multi capere non
possunt, ad consuetum ignorantiæ asylum confugientes, magnetica,
/vel

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page