De Magnetica [...] Plantarum p. 638

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

Mercurius reperiatur. Siquidem per subterraneum æstum rarefactus
Mercurius per subtilissimas rimas viam sibi euaporando faciens, in-
ter roscida folia arborum constrictus, suæ naturæ restituitur inter
corticem arboris receptus: qui hanc rationem benè perceperit, ra-
tionem quoque intelliget, cur subinde in sepulchris in craneis mor-
tuorum argentum viuum reperiatur. Ij enim artifices, qui in extra-
hendo, aut præcipitando Mercurio multùm occupantur, sæpè non
exiguam vaporis partem per nares excipiunt, qui in frigidas cerebri
cellulas receptus, ibi denuò congelascit, vbi & post mortem tanquàm
in vasculis perennat; non vt nugantur quidem Philosophastri, quod
intra hominem, & ubiuis, vt materiam lapidis sui hoc prodigio ia-
ctent, inveniatur; Docuit hoc satis superque hic Romæ non ita pri-
dem Aurificis anatomia, qui cum heteroclitos capitis dolores multo
tempore passus, tandem obijsset; in aperti capitis cerebro, plus quàm
libram argenti viui repererunt ex vapore hausto ibi coagulatum.
Sed hæc de virga diuinatoria sufficiant. Verùm antequam ad plantas
Heliotropias accedamus, Tartarica quædam stirps aliquam moram
meretur; Conscribunt eius historiam inter cæteros Sigismundus
Herbersteinius in sua Moscouia; Haython Armenus, de Tartaris:
Surius in commentario anni 1604. & Scaliger his verbis; Superiora
ludum putes, ita admirabilis est Tartaricus frutex. Tartarorum Horda pri-
maria Zauolha est, vetustissimæ nobilitatis commendatione: In eo agro ferunt
semen seminis melonis simillimum, sed minus oblongum. Ex eo f[s]ato plantam
exire, quam Boramez, id est, agnum vocant, crescit enim agni figura ad pe-
dum ferè trium altitudinem, quam pedibus, vngulis, auribus, toto capite, præ-
terquam cornibus refert. Pro cornibus pilos gerit, singularis cornu specie: ob-
ducitur corio tenuissimo, cuius detracti vsus, capitum tegmina incolis; Ferunt
internam pulpam Gammari referre carnem; Cæterùm ex vulnere quoque
sanguinem manare. Radicem exertam surrigere ad umbilicum vsque; illud
miraculi facit magnitudinem, quando vicinis obsidetur herbulis, tamdiù vi-
uere quasi agnum in læto pascuo, absumptis illis contabescere atque interire;
Quin & appetitur à Lupis, non item ab alijs bestiis carniuoris. At hoc vlti-
mum quasi condimentum atque intritum ad fabulæ & agni allusionem ad-
iunctum arbitror.
Variæ sunt authorum de hac planta mirabili opi-
niones, dum alij plantarum animalium aliqui; quidam etiam Zoo-
phytorum eam numero adscribunt, nos ne nimium miracula mul-
tiplicare videamur, eam plantam simplicem esse asserimus; quod
verò in animalis loco pedum thyrso suffulti figuram excrescat, quod
sanguineum sub pelle lanigera, succum, incisum stillet; non me
/mouet;

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page