De Magnetica [...] Plantarum p. 644

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

occidente omnia in se clauduntur, eodemque oriente aperiuntur, atque
hæc motio tantam vim habere in ijs obseruatur, vt siliquas dum ha-
bent, occidente Sole, easdem folijs in se arctissimè claudant, & reti-
nere spectentur, eodemque oriente aperiantur, siliquasque relinquant.
Hanc foliorum conuersionem pluribus Aegyptijs alijs plantis commu-
nem animaduerti, vt Acacia, Abrus, Absus, Sesban, atque Tamarin-
tho.
Hæc ille. Pari ratione Hemerocallim Athenæus Sole cadente
contabescere, eoque rursum oriente repullulare perhibet. Omnes igi-
tur hæ memoratæ plantæ horis etiam nubilo cœlo indicandis seruire
possent, sed admodum imperfectè, cum resistentia thyrsi floris cy[c]li-
cum motum admodum impediant. Nos igitur omnibus impedimen-
tis sublatis, floreque Magneticè librato inuenimus, horas diei eius ope-
ra satis exactè monstrari. Verum cum huiusmodi Botanicum horo-
scopium dignum visu sit, hic eius constructionem curioso Lectori a-
periendam duxi.

PROBLEMA.

Horoscopium Botanicum, siue Horologium ope Heliotropiorum
construere.

Cum ex huiusmodi Horlogijs alibi à me constructis, multi sum-
mam delectationem caperent, instanter me sollictarunt, vt ra-
tionem eorumdem construendorum publici iuris facerem, quod
iam peropportunè fieri posse existimaui, ita igitur procedito: Ac-
cipe grande & amplum labrum, quod aqua aliquousque repleas, in
cuius fundi medio obelum infiges, cui suberem pro magnitudine
vasis & caulis Heliotropij, ita adaptabis, ut suber circa obelum,
veluti circa axem, leuiter & sine impedimento moueri possit: huic
suberi florem Heliotropium, quem maiori virtutis efficacia imbu-
tum noris, vnà cum radice & caule, ita alligabis, vt normaliter
suberi insistat, aut etiam per ipsum in aquam penetret, vt in
figura hic apposita apparet: hunc caulem circa radices fascijs laneis
hinc inde in aquam descendentibus, alligabis, per huiusmodi enim
laneas fascias aqua attracta, nutrimentum præhibit herbæ, ne So-
lis suctu exarescat. Quo facto, florem circulo horario, horis ad
tuæ regionis latitudinem diuisis confecto ita circumdabis, vt cen-
trum floris indice F instructum in eo horas indicare possit. Sole i-
gitur oriente machinam cœlo libero expones, conuersamque faciem
/floris

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page