De Magnetica [...] Plantarum p. 643

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

videatur, oriente verò Sole vigorem recipit, quantoque Sol magis fer-
uet, eo magis viret, totoque die & anno folia ad Solem conuertit.

Hanc eandem credo esse herbam, quam apud Salamas Arabem
in libro, quem inscripit Bostan Alduni, id est, hortus vniuersi,
lego, quæ veluti sensitiua vi quadam imbuta, manus attrectantium
refugit, attrectata verò squalet, quam & mirum quendam cum So-
le consensum habere dicit, ita vt occumbente Sole occumbat,
cum oriente oriatur, cum declinante declinet, vera Solis in omnibus
simia. Huic tam mirabili flori nostra heliotropia aliquo modo re-
spondent. Nam præter superiùs memorata, Maluæ quoque flores, {Malua.}
Sole Meridianum subeunte quasi syderis iubari inhiantes, se pandunt,
atque altera hora, illius veluti digressu & desiderio marcescunt & oc-
cluduntur, ob id Theophrastus Horariam vocat, Columella de Mo-
loche ita canit:

Et Moloche prono, sequitur quæ vertice Solem.

Prodigiosum sanè naturæ miraculum, vt herbæ nubilo die, deli-
tescentem Solem prodant, & obiecta nube, veluti indices curriculi,
veram tecti syderis sedem foliorum stratu, conuersionemque demon-
strent: imò verò solaris vicem exhibeant; ita etiam, vt non aperto
Sole horas colligere possimus: {Flores etiam nubilo cœlo demonstrant Solem.} Tithymalli quoque genus quoddam
apud nos reperiatur, quod quidem non male ἡλιόσκοπον vocant, Solis
iter sequiter, & prono semper vertice cum eo pergit ad occasum,
diurnumque semper ad eum inclinat, ita vt nonnunquam videatur in-
torsisse cauliculum, tanta sectandi sideris auiditas est; Prosper Al-
pinus quoque de Plantis Ægyptijs cap. 10. idem de Tamarindo Æ-
thiopum & Arabum affirmat; verba eius sunt: Tamarindus, quam
Derelside appellant, arbor est, pruni magnitudine, ramis densis;
myrthi folijs prædita: flores fert albos maliaurancij floribus perquam
similes, è quorum medio exeunt quatuor fila alba & tenuissima, ex
quibus siliquæ crassæ producuntur; primæ virides, tandem maturæ
cineritiæ, quæ intus nonnulla semina crassa inæqualia, duráque, at-
que pulpam nigram gustui acidam, continent. In Aegypto non sunt
admodum hæ arbores copiosæ, neque sunt patriæ, ex felici enim A-
rabia atque Aethiopia illuc conuehuntur, atque in viridarijs seruan-
tur: Miraculi loco habetur, quod dicitur, vnam arborem in deser-
to Diui Macharij prope Monasterium Assyriorum viuere, in quo
solo nulla alia plantæ viuit. Hæc planta hoc habet mirabile, quod e-
ius folia Solem semper sequantur, Solisquesequia dicantur. Nam ipso

Mmmm 2 /occi-

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Stephen

As often in this book, the punctuation is misleading in the Columella quotation: prono must go with vertice, not with feminine Moloche.