De Magnetica [...] Plantarum p. 641

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

cœlo obnubilato Solem sectatur, vt caulem, siue thyrsum ipsum
etiam intorqueat. Acaciæ, qua in hoc Collegio Romano abunda-
mus, folia ità Solem amant, vt simul ac is ortus fuerit, illa laciniosam
indolem paulatim vsque ad Meridiem, veluti propalam omnibus
decoris sui speciem ostendentia explicare soleant; Sole verò occi-
dente, ita dicta folia contrahit, vt non folia, sed Iuniperi spinas dice-
res. Mirum tamen est, quod de Loto Ægyptia ait Theophrastus
lib.4.cap.10. {Loti historia.} Nascitur fructus in capite, modo quo in faba, flos can-
didus, Lilijs foliorum angustia proximus, multi ac densi promiscui ex-
eunt, Sole occidente se comprimunt, caput integunt, ad ortum aperiun-
tur, & super aquam assurgunt, idque facit dum caput perficiatur, floresque
defluant: capitis magnitudo, quanta papaueris maximi, & præcingitur
incisuris non alio modo quam papauer, nisi quod in his fructus frequen-
tior habetur, qui Milio non absimilis est: In Euphrate caput, floresque
mergi referunt, atque descendere vsque in medias noctes, tantumque
abire in altum, vt ne dimissa quidem manu capere sit, diluculo deinde
redire, & ad diem magis, Sole oriente iam extra vndas emergere, flo-
remque patefacere, quo patefacto amplius insurgere, vt planè ab aquis ab-
sit altè.
Hucusque Theophrastus. {Flores imitantur motum cœli diurnum & anuum.} Quæ omnia singulari studio exa-
minata, ab ijs, qui dictas partes lustrarunt, vera esse comperi. Plantis
igitur vis quædam inest, qua Solis non diurnum tantum, sed & pro-
prium siue annuum motum affectent. Non enim desunt arbores &
plantæ, quæ à prima germinis ætate foliorum continuum incremen-
tum vsque ad Solis Solstitium sumentes, cum Sole continuo cre-
scant: Sole verò conuerso, & ipsæ conuersæ ad æquinoctium vs-
que decrescant, donec Solis in australem mundum abeuntis præ-
sentia destitutæ, veluti mœrentes contabescant. Huius motus
veluti rudimentum quoddam, tum in multis alijs, tum potissi-
mum ijs in arboribus, quorum folia ab una parte virentia, ab al-
tera subalbicantia sunt, cuiusmodi abietes, & certum quoddam
salicis genus portat, spectatur. Huc pertinet, quod superioribus an-
nis de Heliotropio quodam prorsus admirabili retulit Franciscus Pe-
rez Insularum Philippinarum in negotijs Societatis nostræ Procura-
tor. In Insula Quilola, Mindanao, alijsque circumiacentibus fru-
ticem esse inquit, cuius flos adeo constanter Solem intueatur, vt
ne vnguem quidem ab eo vnquam declinet. Nam Sole primum
Æquatorem subeunte, atque in ortiuo puncto constituto, flos
veluti graui expergefactus somno, sponsi sentiens præsentiam,

Mmmm /omni

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page