De Magnetica [...] Plantarum p. 618

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

Consectarium.

Ex dictis patet, qua ratione per insitionem diuersorum comple-
xu surculorum, vnum indissolubilem faciamus nexum, idque o-
ptima quadam methodo, si situs, temporis, loci vti arboris, ita surcu-
lorum rationem habeamus; si præterea ex opportuno arboris loco
petantur surculi, scilicet ab humeris arborum Orientem aut Meri-
diem spectantibus. {Ars ins[i]toria.} Quæ omnia meliorem successum sortientur, si
surculi prægnantes inferendarum arborum ætatem tempusque habue-
rint opportunum, est enim vetustarum arborum, nouellis aduenisque
surculis inhospitalis quædam duritia: {Quæ arbores facile inseru[n]tur alijs arboribus.} præterea multum quoque con-
feret, si naturæ surculi inferendi, trunco fuerint consimiles, habent e-
nim & hi Magnetismos suos in insitionis negotio, nec enim omnibus
promiscuè germinibus quiuis sese prostituit truncus, gaudet enim Pla-
tanus ficu, moro castanea, castanea quercus, cæteris repudiatis, aut æ-
grè admissis, Terebynthus ceraso, punica malus continuis gaudens
adulerijs omnibus vniri insatiabiliter concupiscit. Patet igitur qui ex
tradita doctrina, mira quadam insitionis combinatione mirificos
quosdam effectus producas, possisque

Sub thalami specie felices iungere syluas,

Vt soboli mistus crescat vbique decor.

Connexumque nemus vestire affinibus vmbris,

Et gemina partum nobilitare coma:

Fœderibus blandis dulces confundere succos,

Et lætum duplici fruge saporis ali.

Φυτομαγνητισμὸς applicatus,

Siue Magnetismi in insitionis negotio applicatio.

Nemo nescit multa in natura rerum miraculi loco habita, quæ
vel fortuitus casus edidit, vel ingeniosa hominum effinxit in-
dustria, iuxta illud Poëtæ:

Ipsa nouas artes, varia experientia rerum

Et labor ostendit miseris, vsusque magister.

Quæ cum in alijs, tum in arborum insitione locum habent, quarum
ope & ingenioso artificio fieri plerumque videmus, vt vna arbor spe-
ctaculo sanè prodigioso, adeo diuersi generis, varijque gustus, odoris,
coloris & facultatis poma, nuces, vuas, flores, & alia ab vno & eo-
/dem

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Stephen

The first poet is https://en.wikipedia.org/wiki/Rutilius_Taurus_Aemilianus_Palladius. The poem 'De Insitione' is from his 'Opus agriculturae'.
The two lines in hexameters are by Giambattista della Porta https://en.wikipedia.org/wiki/Giambattista_della_Porta , from his 'Magia Naturalis'.