Untitled Page 1

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Needs Review
Show Translation

Anno 1649 ibi erant 27 [Episcopis? Episcopalis?] ex quibus quatuor fuere Metropolitani -
siue [Archiepiscopi?], Ardmachanus, qui et totius Regni primas octo habuir Suffragant
[Dublinen...?] tres, [Casselen..?] octo, [Tuamen..?] quator, in Cathedralibus erant dignitarii
et canonici, in singuis parochiis pastores, magnus praeterea aliorum Sacerdotum
numerus, plurimi regularium conuentus. Verum Cromeuio Summa
rerum potito, et Saeuam nimis in clerum persecutionem exercente, omnes dispersi
sunt. Supra trecentos gladio et cruribus extincti (inter quas tres [Episcopis? Episcopalis?]) Supra
mille exulare coacti, omnesque Superstites [Episcopis? Episcopalis?] excepto Hilmorensi ex -
Prouincia Ardmachana, qui prae aetate et grauibus quibus continuo afflictabatur
aegritudinibus, vt ad [Episcapale?] munus obeundum, Ita ad fugam Capessendam -
inhabilis erat. Inde per plures annos tota Insula Sacvis antistitibus (quod
nunquam antea per tot aetates a Suscepta fide contigit) orba mansit, non
sine gentis maerore, Ecclesiae desolatione et animarum detrimento, quod et
modo forte plusquam hactenus Imminet vt ex subiiciendis liquebit.

Rediit illur ante. septennium [Episcopus? Episcopatus?] Medensis ex Prouincia Ardmachana
qui ibidem paulo' post obiit, eodemque anno reuersus ipse Ardmachanus, verum
cum speciali titulo gubernio minus gratus esset, a sua [sancte?] auocatur. deinde
ante quinquenium in patriam se ontulit. [Archiepiscopus? Tuamen...] inutilis
tamen, quia paraliticus lectulo semper affixus aetate plusquam octogenarius
obiit anno praeterito. rediit ante biennium [Episcopus? Episcopatus?] Ardghaden ex Prouincia
Ardmachana. denique sub initium aestatis anni 1666 rediere [Archiepiscopus?]
Ardmachanus et [Episcopus? Episcopatus? Finiboren...]; posterior tertio inde mense in gallias
regressus est, vbi modo degit: Ardmachanus Vero qui Proregem sibi nimis
infensum semper habuit, per aliquot menses in custodia detentus, perpetuo
damnatus exilio iin Belgium venu, inde Lutctiam ante alilquot menses ita
in impraesentiarum nullus sic in toto illo Regno (cuius astiui Incolae sunt
vniuersim Catholici] qui [Episcopali?] munere fungi possit excepto vno -
praenominato Ardaghadensi, neque vllibi in viuis (praeter recensitos ex
vniuerso hiberniae [Episcoporum?] numero) et fernentem ex Prouincia Dublinen
grandaeuum et Infirma semper valetudine, qui in Belgio degit, omnemque[m]
in pariam redeundi deposuit spem.
Ex hac Antistitum penuria multa prouenere et quotidie proueniunt
damna et animarum detrimenta, ne dicam strages, vt dolenda sane didicimus
experientia et ex sequentibus claret
In extincti Cleri susplementam sacris ordinibus initiari cum novo -
potuerint alii, plurium parochiarum onus, alicubi ad quinque vel sex -
vni soli -

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page