p. 1

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete

ordinarii e per concessioni de facolta e de beni Eccl[esiast]ici.
7 et vltim. Circa li beni eccl[esiast]ici asurpati anche da Catholici -
In Ggiuditio dell parochie et Conuenti del Religiosi.

Ill[ustrissi]me [Padr?]one

Quod hactenus non scripserim, Ill[ustrissi]mæ Bona[?]oni suæ, causa fuit, per-
egre me aportubus marinis, vbi nauium commoditas haberi possit, abfuisse.
Modo dublinium reuersus, et commoditatem hanc Nactus, nihil aliud
occurrit scribendum, præter Regni hujus afflicti, quotidianas et inauditas
Calamitates, quas Coram videre [q?]Monstret ad Lacrymas pectora
ipsissimis silice & calybe chariora Nihil enim est hic videre In Curia
publiniensi, nisi antiquæ nobilitatis extinctionem, Ciuium et oppidanorum
depauperationem, pupillorum expilationem, fiduarum oppressionem,
et vt verbo absoluam, omnis generis Catholicorum ægiptiacam
contritionem Nuperrime contra omnes prodiit decretum, de exigenda
a singulis Regni capitibus, muletâ, quam ordinauit exiguendam
Elizabeta a non frequentantibus synagas, Caluinianas Cujus Exactio
Tyrannica, Regnum hoc pæne exhaustum, omnimode pessundabit,
nisi extraordinarie diuina succurrat prouidentia.

Ab aliquot annis Rex (male Instigantibus huius Regni Conciliaris)
Colonias Anglo Scotorum, et Scoto Anglorum, In duabus Regni pruinciis,
Instituit antiquissimæ nobilitatis viros Illustres, suis patrimoniis et
Latifundiis spoliando, eaque illis Scotis, vel hæreticis Anglis, sub
Conditione promouendæ hæresis Concedendo: vnde Euenit hæresem
maxime serpsisse et radices [in?] illis Regni partibus egisse, modo
Etiam conatur similes Colonias In alias Regni provincias Inducere,
In Conaciam Videlicet, et Momoniæ partem, nullo Juris ordine,
vel Legum municipalium Regni Regulis seruatis. Nobiles ad
Legum patriæ Beneficium confugiunt Rogantque s[ummu]m eas sibi
fieri. Tum statim; si vel minimum In defensionem allegare

Notes and Questions

Please sign in to write a note for this page

Lucio Alvarez

Some writers back then connected a single-letter word with the word following it, and this writer does that: aportubus = a portubus