vol. 1, p. 8

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Status: Complete
Show Translation

fiduciam habemus. Cum quibuscumque bonorum Eccl~icorum tam mobilium quam immobilium in praedicto
Regno possessoribus seu detentoribus; pro quibus ipsa Serenissima Regina Maria intercesserit de bonis
per eos indebite detentis arbitrio tuo, auctoritate nostra, tractandi, concordandi, transigendi, componendi,
et cum eis eis ut praedicta bona sine ullo scrupulo in posterum retinere possint dispensandi, omnia
que, et singula alia, quae in his, et circa ea quomodolibet necessaria, et opportuna fuerint, con-
cludendi, et faciendi; saluo tamen in his, in quibus propter rerum magnitudinem, et grauitatem,
haec Sancta Sedes meritum tibi uideretur consulenda, n~ro, et p~tae Sedis beneplacito, et confirmatio-
ne; plenam et liberam Ap~licae auctoritate tenore praesentium, et ex certa scientia concedimus faculta-
tem. Non obstantibus litteris fel: rec: Pauli PP: II. Predecessori nostri de non alicuandis bonis
Eccl~icis, nisi certa forma seruata; et aliis quibusuis Ap~licis, ac in Provincialibus, et synodalibus
conciliis editis generalibus, uel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, nec non quarum-
uis Ecclesiarum, et Monasteriorum, ac aliorum regularium, et priorum locorum Iuramento, con-
firmatione Ap~licam, uel quauis alia firmitate roboratis, fundationibus, statutis, et consuetudi-
nibus illorum tenores pro sufficienter expressis habentes, contrariis quibuscumque: Dati Romae
apud S. Petrum [ ] Die xxviii: Iunii MDLIV. An:v.

Additum est in fine uidelicet.

Fuit factum duplicatum cum his verbis vid~t
Pro quibus Serenissimi Angliae Reges, seu eorum alter~ intercesserit

In fine habentur subscriptiones trium Card~lium vid:

Minuta haec si RR~mis D~nis meis S. Calixti et S. Clementis probatur, mihi placet et saluo semper sa-
niori, et sapientiori iudiceo Sanctit~s Suae
Iac: Card~lis Puteus

Potest iudiceo meo Reu~mo Legato conced: de cuius conscientia dubitari non potest
S. Card~lis S. Calixti

Idem censeo ego Io: B. Car: S. Clem:
Pau:

Notes and Questions

Nobody has written a note for this page yet

Please sign in to write a note for this page